monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 13
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Auditam misericordiam, clementiam dicit Domini toto orbe notissimam, qua supplicantibus praestat, indulget afflictis; et ut ipse audiat quod in Evangelio dictum est: Fili, dimisso sunt tibi peccata . Mane tempus veniae designat; tunc enim menti elucescit, quando ad eam felici sorte pervenerit. Nam post noctem peccatorum, merito mane dicitur, quando culpa laxatur. Sive ad resurrectionem pertinet audiendam, quando angelus Mariae dixit: Ite, dicite discipulis eius et Petro: quoniam, sicut dixit, resurrexit a mortuis (Idem, XVI, 7). Causa quoque sequitur quae debeat obtinere, quando spes in illum fuit, qui nescit probabiliter in se decipere confidentes. Et intuere quia et alias petitiones suas in consequentibus tali ratione confirmat. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio.