monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 12
Velociter exaudi me, Domine: defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam a me; et similis ero descendentibus in lacum. Post exordium decursum, venit ad luctuosissimam narrationem, petens sibi imbre misericordiae celerrime subveniri, ne spretus a Domino redigeretur in pulverem, et vento superbiae dissipatus, a terra promissionis redderetur alienus. Et ut velocius potuisset audiri, defecisse dicit in se spiritum suum. Quod per nimias tribulationes solet contingere his qui passionum diversarum pondere praegravantur, sicut et in trigesimo septimo psalmo idem poenitens dicit: Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea . Sequitur, Ne avertas faciem tuam a me; et similis ero descendentibus in lacum. Averterat prius faciem suam Deus propter insolentiam peccatorum, sed nunc petit ut ad ipsum respiciat, quia se compunctis supplicationibus inclinabat. Convenit enim misericordiae ipsius ut humiles respiciat, qui superborum corda contemnit. Lacum vero inferiorem locum intelligere debemus inferni, ubi impii aeterna poena mergendi sunt. His ergo pares sunt qui divinam potentiam respuerunt, et vitiantes illam imaginem in qua creati sunt, forma diabolicae damnationis induti sunt. Bene autem dictum est, descendentibus, quoniam ad ima merguntur qui illuc intrare merebuntur. Petit ergo ne superbis similis fiat, qui peccata sua humili satisfactione deplorat.