monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 11
Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. Licet innumeris locis prophetaverit Domini Salvatoris adventum, hic etiam extensione manuum sanctae crucis designavit effigiem. Nam qui expansis manibus orat, illam crucem Redemptoris imitatur, quae licet a perfidis Iudaeis pro poena data est, concessa tamen est credentibus ad salutem. Sic et Moyses, quando cum Amalecitis pugnabat, effecit: vincebat cum manus expanderet, perdebat si brachia remisisset . Sequitur comparatio, in qua dicit sic animam suam desiderare Deum, quemadmodum solet sicca terra copiosas pluvias sustinere. Tale est et illud quadragesimi primi psalmi initium: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus . Intuere quod dixit, tibi, non alteri, ne istud desiderium malis voluntatibus applicares.