monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 10
Et meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabar. Ad curam rediit salutaris agnitio, quatenus cum divina opera recoleret, aerumnarum suarum memoriam non haberet. Opera enim Domini dicit, quibus coelum terramque mirabili dispositione fundavit, quibus cum patriarchis bona fecit, quibus populum per mare transtulit Hebraeorum; quae se dicit frequenter iterasse, ut amaritudinem mundi suavitas excluderet lectionis. Quod exemplum pro maximo remedio positum debemus accipere, ut nos quoque similis possit medicina salvare.