monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 9
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi; et anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum. Collocavit deputavit significat, more furentium inimicorum, qui sic hominem contemnunt odiosum, quasi iam iudicent et sepultum. In obscuris enim revera collocatus est, qui post regni culmina persecutionis patiebatur iniuriam. Et sicut mortuus saeculi habitus est, in quo nec prophetalis, nec regni reverentia, nec ipse quoque paternus considerabatur affectus. Mortui enim saeculi sunt, qui in peccatis suis defecisse noscuntur. Et ideo vir tot bonorum iuste se deflet sic fuisse despectum, ut crederetur nullatenus vindicandus. Sequitur, Et anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Anxius spiritus vicinitatem periculi prodit; turbatum cor, humanam sapientiam testatur esse confusam; ut spem suam amplius in Domino reponeret, cum virium suarum confidentiam non haberet. Addidit, Memor fui dierum antiquorum. Iuste cor eius fuerat turbatum, quoniam memor erat ingentium peccatorum. Ipsi sunt enim antiqui dies, veteris illius hominis antiquitate fuscati. Nam sicut hic novitas prodit innocentiam vitae, sic antiquitas scelera facta testatur.