monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 8
Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam. Quamvis titulus de Abessalon dicere videatur, tamen bene inimicus impersonaliter ponitur, ut hoc de diabolo, sentiamus. Humiliatur autem in terra, cuius carnalibus actionibus vita polluitur, non illa humilitate probabili, sed declinatione vitiosa. Quod merito propter afflictionem specialiter exprimendam poenitens ait, qui in alio psalmo dixit: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam .