monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 7
Et non intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Apertum est qua voluntate iustitiam Domini petebat, qui nunc dicit: Non intres in iudicium cum servo tuo. Nam si iustitia iudicium significasset, hoc petere non poterat quod pavebat. Nec moveat quod Iudici dicitur: Non intres in iudicium cum servo tuo. Ipse enim hanc formam locutionis ostendit, dicendo: Iudicate inter me et vineam meam . Sequitur, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Causa reddita est quare noluerit ad iudicium venire cum Domino; ut non sola potestatis reverentia, sed etiam ipsa videatur iustitiae regula formidata. Sic enim scriptum est: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur . Sed cum dicitur, omnis vivens, hominem significat generalem, ubi et infantum vita concluditur, qui originali peccato nisi aqua regenerationis abluantur, obnoxii sunt. Unde et Iob veracissime dicit: Nemo mundus ante te, nec infans cuius est unius diei vita super terram (Iob XV, 14). Et in quinquagesimo psalmo iam dictum est: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea . Cuius enim erat tanta iustitia, ut non aliquo tempore, aliqua aetate peccaverit, qui et per traducem delicti tenemur obnoxii, et quotidianis lapsibus addimus, ut nunquam per nos, nisi per divinam gratiam liberi esse possimus? Quapropter desinat haeresis Pelagiana desipere, quae tam multis Scripturae divinae sententiis priusquam inciperet, ante damnata est.