monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 6
Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe deprecationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia. Nisi altius perscrutemur, commata versus istius sibi videntur esse contraria. Nam cum primum propheta petat humiliter admitti orationem suam, postea se exaudiri in eius iustitia deprecatur. Sed totum ad lacrymabilem confessionem pertinere non dubium est, maxime cum hic psalmus ad humilitatem poenitentium probetur aptatus. Veritas enim et iustitia ipsius est: ne cum rogante disceptet, ne ad iudicium illum trahat, qui se hic prius ipse condemnat. Superbos enim Dominus ad examen adducit, qui se bona putant habere negotia; et solus ille iudicium probatur evadere, qui recurrit ad preces. Non enim divina maiestas austera potestate severa est, ut illos velit affligere qui se hic peccatorum suorum recordatione discruciant. Nam vide quid sequitur.