monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 142, 2
Historia haec Regum quidem lectione notissima est . Nam filius David Abessalon regno fugatum patrem suum impie cognoscitur persecutus. Quae similitudo (sicut quidam volunt) ad omnem porrigitur Christianum, qui peccatis saevientibus, tanquam a filiis propriis in mundi istius acerbitate vexatur. Sed contra haec poenitudo remedialis opponitur, quam hic psalmus continere monstratur. Memento tamen quod haec historia, et in tertio psalmo iam posita est; sed ibi Abessalon propterea nominatus est, quoniam exemplum eius ad solum Iudam voluit pertinere. Hic vero nomen ipsius positum non est, ut sicut iam praelocuti sumus, ad vitia sua aestimaret dictum unusquisque fidelium.