monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 140, 19
Cognovimus, charissimi fratres, quale sit periculum, si loquamur incaute; cognovimus quantum nos metuere debeamus, quod sanctissimus propheta formidat. Quando enim non aut vaniloquium subripit, aut desiderium falsitatis inducit . Lingua est quae nos trahit frequenter ad vitia, quam uno modo tutissime vincimus, si eam semper Domini laudibus occupemus. Loquatur illud semper, ubi nescit errare, agat opus animae profuturum, serviat veneranter auctori. Tunc enim ori nostro custodiam ponimus, si iugiter Domini mandata meditemur. Silet enim in malo, qui non tacet bonum; nec error subripit, ubi se veritas coelestis infuderit. Nam si a nobis cogitatio mala subducatur, si actus turpissimus segregatur, si a malorum conversatione dividamur, tunc (ut propheta dicit) Domino singulares efficiemur, quando minime pessimis cogitationibus implicamur.