monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 140, 15
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, ne auferas animam meam. Postquam dixit humani generis fragilitatem, nunc ad remedia divina confugit, converso ordine petens, quia spem suam habuit in Domino, animam suam debere liberari. Quod in Scripturis divinis (sicut saepe diximus) frequenter invenies; ut modo causam ratio praecedat, modo eam protinus subsequatur. Sed cum beatorum consuetudo sit de hoc saeculo velle liberari, sicut et alius psalmus dicit: Educ de carcere animam meam ; et, Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius ; quomodo hic propheta petit: Ne auferas animam meam. Ne auferas, scilicet bonis tuis; sed spes mea iugiter in te sit, et oculi mei te semper intendant.