monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.298 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 140, 13
Absorpti sunt iuxta petram iudices eorum: audient verba mea quoniam potuerunt. Petra hic, sicut multis locis significatur. Dominus Christus est, iuxta quem stantes doctores haeretici, quasi iudices populi sui subita voracitate merguntur; qui ideo corruunt in profundum, quoniam supra petram stare non eligunt. Nam quid illis prodest iuxta soliditatem stare, quando in ipsa fortitudine non viden ur insistere? Quod verbum Hieronymus translator posuit, et expositor Pater Augustinus secutus est; ut nemo audeat accusare quod talium virorum auctoritate probatum est. Haec enim verbi translatio nimis haereticorum videtur designare perfidiam; nam cum baptizent, cum communicent, cum sacras nobiscum litteras legant, dicuntur iuxta petram stare, non in petra. Soli enim in hac soliditate consistunt, qui super arenam fragilia fundamenta non ponunt. Sequitur, Audient verba mea quoniam potuerunt. Verba sua ab haereticis dicit audita, quae praesentis libri textus eloquitur. Quantis enim locis arguuntur, quantis admonitionibus increpantur, ut debeant corrigi, et in suis pravitatibus non morari? Qua sententia plenissime docemur illos esse omnimodis reos, qui et verba Domini audiunt, et ea facere iniqua perversitate contemnunt. Potuerunt enim toties admoniti cognoscere, si non decrevissent suis magis persuasionibus inhaerere.