monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 140, 12
Quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum. De superiore sensu pendet iste versiculus; ait enim: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum; et subsecutus adiunxit: Quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum. Nam cum dicit adhuc esse orationem suam in beneplacitis eorum, id est iniquorum, indicat se perfecte nondum fuisse conversum: quando et sibi orando talia provenire desiderabat, qualia illorum vota esse cognoverat. A quibus omnibus se alienum effici precabatur: ne caput suum oleo peccatoris, id est malae suasionis adulatione pinguesceret.