monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 140, 9
Non declines cor meum in verba mala, ad excusandas excusationes in peccatis. Sequitur secunda precatio; ut etsi eum contingeret poenitendum aliquid loqui, non se per falsitates sceleratissimas contenderet excusare. Hoc enim maximum vitium est quo laborat humanitas, ut post peccatum suum ad excusationes confugiat, quam poenitudinis se confessione prosternat. Quod facinus inter summa peccata constat esse numerandum, quia inde revera nascitur, unde ad poenitentiam reus tardius venire videatur; sicut in libro primo Regum dictum est: Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere . Nam quod dicit, ad excusandas excusationes in peccatis, consuetudinem significat impudentium, qui quando fuerint deprehensi, primum se aliqua falsitate excusare noscuntur, et cum fuerint inde convicti, alias semper excusationes assumunt, nequando veritati acquiescat inverecunda protervitas: modo enim tempori, modo necessitati, modo aliis imputando quod peccant. Quae figura dicitur metastasis, id est translatio, dum culpam nostram in alium transferre contendimus.