monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 21
Quam salutaria, quam suavia verba sanctae matris audita sunt! Oravit pro nobis, ut a tentationibus diabolicis exuamur, quas nobis omnino noverat esse violentas. Liberatis autem vultum Domini pollicetur, ut nihil laboriosum, nihil triste metuamus, quibus tale munus tantumque promittitur. Praesta, Domine, ut sicut servis tuis es desiderabilis, indulgentiae tuae claritate monstreris. Non impediant peccata, quae propria exsecratione damnamus. Fatemur culpas, ut te placatum habere possimus. Solus enim iudex es qui veniam tribuis confitenti; et cum te nihil lateat, ab homine tamen publicari quaeris, quod multo veracius nosse declararis.