monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 19
Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo. Designatur hoc debere fieri inter quaslibet temporis graves amarasque pressuras. Tunc enim magna virtus est laudare Dominum, quando se istius saeculi blandimenta subducunt. Bonus enim fuit Iob, cum Dominum dives colebat, sed quanto melior, dum eum sub multiplici afflictione laudabat! Tunc ergo amplius desideremus gratias agere, quando nos tentator conatur affligere. Facilius enim inimicus discedit, cum viderit excedere non posse quos deprimit. Nam vide quid sequitur, quia cum vultu eius habitare non desinunt, qui recti sunt. Visio infastidibilis atque perpetua illum semper videre, a quo se solet omnis rationabilis creatura reficere, sicut et in quintodecimo psalmo iam dictum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo . Ille enim vultus praemiorum omnium munus est, nec potest esse cuiusquam bonitatis indigus, qui illum meruerit habere conspectum. Sed cum legatur: Nemo Deum vidit unquam , istud ad illud tempus referendum est, quando beati Dominum non per speculum, sed, ut ait Apostolus, facie ad faciem contuentur .