monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 18
Cognovi quoniam faciet Dominus iudicium inopum, et vindictam pauperum. Sancta Ecclesia breviter et veraciter loquitur, quales revera debuit culpare linguosos. Hoc enim se dicit per fidem dono Dei cognovisse, quod certissime creditur esse faciendum. Faciet ergo iudicium inopum, quando in illa disceptatione promissa restituet, et vindicabit pauperes, de quibus in Apocalypsi scriptum est: Vidi sub ara Domini animas occisorum. Et paulo post: Clamantes: Quousque sanctus et verus non iudicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant super terram ?