monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 17
Vir linguosus non dirigetur super terram: virum iniustum mala capient in interitum . Quamvis linguosi possint dici et illi qui linguae ubertate facundi sunt, tamen illis hoc specialiter nomen constat impositum, qui inconsiderata locutione verbosi sunt. Sunt enim contrarii sapientibus, et diverso se more tractantes. Monet enim Iacobus apostolus: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum . Tales enim super terram minime diriguntur, qui a levitate sua frequenter excedunt. Difficile est enim indeliberatum rectum esse sermonem, sicut scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum . Iniustus autem vir est, qui divinas regulas contemnens, voluntatis propriae fervore traducitur. Iste capitur malis suis, et in profundum altissima voracitate submergitur, quia semper sibi noxia cogitat, qui Domini praecepta declinat.