monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 16
Cadent super eos carbones ignis, in ignem eiicies eos, in miseriis non subsistent. Primo inexplicabiles eorum dixit errores: nunc poenas memorat omnino salutares. Carbones ignis, sunt poenitentiae cruciatus, quod tamen incendium nascitur ex imbre lacrymarum, sicut et in centesimo decimo nono psalmo dictum est: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis . Primo enim supra eos cadit luctuosa compunctio, post in ignem deiiciuntur, quando iam miseratione Domini flamma charitatis accensi sunt; et fervere sanctis operibus incipiunt, qui pridem desidioso nimis tepore vixerunt. His evenit ut in miseriis suis non subsistant, quando in bonam partem divino munere transferuntur.