monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 15
Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Post preces habitas ne traderetur inimicis, sancta mater Ecclesia venit ad tertium membrum, in quo impiorum inexplicabiles designat errores. Nam sicut superius, in die belli caput suum obumbrari dixit a Domino, ita istorum caput, quod est diabolus, notabilem refert habere circuitum, qui nunquam ad rectam viam pervenit, quoniam per vestigia sua rediens se semper involvit. Ordo autem verborum talis est: Caput eorum circuitus. De quo similiter Petrus dicit apostolus: Adversarius vester sicut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret . Pulcherrima species definitionis est, uno verbo declarare quid sit res illa quae quaeritur. Hoc Graece, κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur. Labor vero labiorum, est prolatum ore mendacium, quod laboriose fingitur, quoniam exquisita machinatione formatur. Veritas enim sine labore dicitur, quia simpliciter et sine difficultate profertur. Quapropter oris eorum mendacium eos operit, cum perfidi de sua assertione superantur. Nunquam enim sic est cauta malitia, ut ipsa sibi non loquatur adversa.