monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 13
Domine, Domine virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli. Repetitio ista, Domine Domine, affectum piae precationis ostendit. Quae figura dicitur epizeuxis, id est, in eodem versu eiusdem verbi sine aliqua dilatione facta congeminatio. Quod schema (sicut saepe dictum est) plurimum valet ad animos commovendos. Cum enim dicit: Virtus salutis meae, patientiam suam perseverantiamque demonstrat. In certamine vero tribulationum salus esse non potest, nisi misericordia Domini virtus tolerantiae fuerit attributa. Virtus enim a viriditate dicta est, quae nescit aliquo labore marcescere. Sequitur, obumbrasti caput meum in die belli. Cum dicit Ecclesia caput suum obumbratum in die belli, significat beatam Domini passionem, qui in illo die crucifixionis suae sic obumbratus atque defensus est, ut nec animus eius confusionem aliquam pateretur, nec caro ipsius corruptionis iniuriam sustineret, quando et ipse sibi in vigesimo primo psalmo venire deprecatur auxilium. Decursa enim passione sua ait: Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me: ad defensionem meam respice, etc. . Bene autem definita est passio Domini, dies belli, scilicet quando, diabolo victo, infernorum claustra dirupta sunt, captivi liberati sunt, solusque moriendo triumphavit, qui novo more mortem destruxit.