monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 12
Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Post crudeles laqueos praeparatos, post tortuosos funes positos, post iniqua scandala diabolica fraude machinata, venit ad secundam partem, ad Dominum verba convertens, ne pessimis tradatur insidiis. Dicit enim Ecclesia purissima fide resplendens, et indemutabili virtute consistens: Dixi Domino: Deus meus es tu. Quod certe non potest dicere quae caducis probatur erroribus implicari; non enim Ariana congregatio, non Sabelliana, non Manichaeorum, non Pelagiana, non Apollinaris, non Eutychiana, non Nestoriana, non caetera portenta potius dicenda quam dogmata, hoc possunt vere dicere Domino: Deus meus es tu. Dicat ergo Ecclesia catholica, dicat Sponsa de gentibus advocata, quae sanctam Trinitatem fide veracissima confitetur. Sequitur, exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Suffecerat dici: Exaudi precem meam, nisi altius aliquid voluisset intelligi. Vox enim deprecationis est puritas orationis, et clamor ille tacitus qui ascendit ad Dominum. Dicitur enim tacenti Moysi: Quid clamas ad me ? Dicitur Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra . Quapropter sanctae operationis vox est rerum ipsarum loquacissimus clamor, non hominibus notus, sed soli Deo cognitus. Et ideo petit exaudiri vocem deprecationis suae, quia se noverat munera iustissimae petitionis offerre.