monumenta.ch > Hieronymus > sectio 36 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 11
Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis: iuxta iter scandalum posuerunt mihi. In exponendis haereticorum pravitatibus perseverat. Ponunt enim funes, id est dolosas et tortuosas obiectiones, quibus capiant sensus humanos, ut quasi pedibus laqueum, ita mentibus tendere probentur scandalum. Laqueus enim funis ideo positus est, quia vincula sua gravius semper astringit, nec amplexus eius aliqua lenitate dilabitur, cum nodosis quibusdam sinibus illaqueata concludit. Iuxta iter proprie dictum est, quoniam non capiunt nisi illos qui a recto virtutum calle discedunt. Sequitur primum diapsalma, ubi divisionem nobis pausatio iucunda concedit.