monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 10
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, absconderunt superbi laqueos mihi. Supplantare proprie dicimus, quando plantis nostris terra subducitur, ut in tenebrosis cavernis graviter incidamus. Quod nobis facit inimicus, qui in via Domini gradientibus vicinas peccatorum foveas parat, ut quando nos ab illa rectissima intentione deduxerit, elusos deceptosque submergat. Ad illam siquidem viam non audent accedere, quae sola iustorum est. Superbi autem sunt elati haeretici, qui viam Domini deserentes, pravis dogmatibus populos decipere potius quam docere festinant. Isti sanctae plebi laqueos ponunt, quando eos vanis aenigmatibus obligare contendum.