monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 9
Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis libera me. Peccatorem iterum hic diabolum significat, qui inter omnes creaturas primus excessit, et de iniquitate sua Adam noscitur sauciasse. De huius potestate nequissima (quoniam omnino validus est) ut etiam huius mundi princeps dicatur, petit se sancta Ecclesia custodiri, quia multis dolis, multis fallit insidiis, ut praecaveri nequeat, qui lubrico se vestigio semper tectus insinuat. Sequuntur etiam eius ministri, quoniam quod non potuerit per se inspirando mentibus nostris subripere, per suos sequaces publice conatur implere.