monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 8
Acuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum. Pulchre hic malitia haereticorum dolusque describitur. Linguas enim verba significat, quae nequitiae cotibus expolita, vulnerare contendunt corda simplicium. Quae merito serpentibus exaequantur, quia sermonibus suis virus evomunt, unde surdis aspidibus comparantur. Tali enim proposito contendunt, ut pertinacia mentis nunquam velint a veritate superari. Haec figura dicitur parabole, quoniam res sibi genere dissimiles perniciosis qualitatibus comparantur.