monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 7
Qui cogitaverunt malitias in corde, tota die constituebant praelia. Graviora sunt semper pericula quae habentur occulta: quia subita irruunt, quando velut torrentia flumina improvisa descendunt. Significat enim illos qui de Ecclesiae visceribus exeuntes, pravis dogmatibus in sacrilega certamina proruperunt. A quibus merito se postulat eripi, ne possit eorum pravitatibus sauciari. Et ut nequitiam ipsorum continuam esse monstraret, dixit: Tota die, ut nulla eos lassitudo, nulla temporis longinquitas mitigaret.