monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 6
Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo libera me. Sciens mater Ecclesia quanta in membris suis diaboli infestatione pateretur, sollicite clamat ad Dominum, qui solus potest eius superare nequitiam, ut ab ipsius multiplici tentatione liberetur, ne diutius fatigata succumbat. Hominem siquidem malum pro diabolo poni Evangelio teste didicimus, dicente: Malus autem homo est diabolus . Et merito sic dicitur, qui peccatorum contagione polluitur, ut iam non coelestis angelus, sed homo ab humo dictus esse videatur: qui tamen vicaria sibi permutatione succedunt. Nam et hominem malum appellamus hodieque diabolum, et e diverso diabolum (sicut supra probatum est) malum hominem nuncupamus. Sequitur ad discretionem faciendam, virum iniquum, ut specialiter terrigenam designet, quasi diaboli militem, ut et ab auctore criminum, et a sequacibus eius eripi se perfectissima supplicatione deprecetur. Nam et ipsae proprietates diversas personas designant. Malignus appellatur diabolus: iniquus dicitur homo sequax eius. Duo enim simul epitheta uni personae non poterant convenire, quod eloquentiae lege prohibitum est.