monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 4
Per totum psalmum sancta Ecclesia loquitur. Primo membro Dominum deprecatur ut ab iniquo diabolo eam liberare dignetur, qui multis fraudibus atque insidiis devotionem populi fidelis conatur evertere. Secundo postulat ne tentatori nequissimo tradatur, quam iam constat acerbis periculis ipso protegente liberatam. Tertio, in iudicio futuro vindictam supra eos dicit esse venturam, qui pauperes eius insanis motibus persequuntur.