monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 2
Quamvis in superiore psalmo titulus iste videatur expositus, tamen non piget breviter repetere quod nos constat salutariter semper audire. In finem Dominum significat Christum, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti . Ad quem corda nostra totis viribus erigamus, quia nobis in hoc psalmo quasi praeconis voce Iudex terribilis, omnipotens, pius et nimium desiderabilis advenire praedicitur.