monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 138, 26
Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Non superflue videtur inquiri cur inimicos nostros amare praecipimur, Dei autem odisse devotum est: quoniam in utrisque magna distantia est. Nostri quippe inimici interdum contra nos iusta indignatione consurgunt, et irritantur quare illis officia debita non praebemus, quare detrahimus, quare bonis eorum nisibus invidemus. Merito ergo adversarios nostros iubemur diligere, quos nos nostro vitio contingit offendere. Dei vero inimici, quando obstinati sunt, competenti et religiosa exsecratione damnantur, quoniam cum ab ipso creati sint, ipsique debeant omne quod vivunt, suo tamen contumaces redduntur auctori; quapropter iuste tales horrendi sunt, qui tantorum beneficiorum memores non fuerunt. Consideranda est etiam distinctio facta verborum. Primo enim dixit, odientes te odio habui. Possunt enim in maligno pectore prius odia occulta versari; sed iam validissimae nequitiae est, qui profitetur inimicum. Significat enim persecutores apertos et obstinatos, qui sanctos Dei scelerata praesumptione dilacerant. Et merito se supra eos tabescere dicit sancta pietas, quoniam dum hic sustinentur diutius ad correctionem, illi Ecclesiam Dei temerariis ausibus insequuntur; sicut et alibi dictum est: Tabescere me fecit zelus domus tuae . Hoc verbum magni doloris indicium est. Tabescere enim illos dicimus qui curis iugibus affliguntur, et pene usque ad interitum vitae corpore deficiente perveniunt. Sequitur de secundo versu: Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Perfectum odium est homines diligere et eorum vitia semper horrere. Nam in illa parte qua creatura Dei sunt, amandos esse non dubium est, quia considerata opera Dei, boni sunt; in illa vero iniquitate horrendi sunt, in qua se foedis sceleribus polluerunt, quoniam tales placere non possunt, nisi eis qui factis similibus implicantur. Et ut tibi divinitatis suae ostenderet unitatem, illos dicit sibi inimicos factos, qui contrarii paternis iussionibus exstiterunt. Et nota quod per quintam speciem definitionis, quae Graece dicitur κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum, definit quo odio inimicos oderat Patris, perfecto scilicet, quod non livore humano, non invidia carnali, sed Domini charitate generatur. Odium quippe dictum est, quasi oris repudium.