monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 138, 17
Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me de utero matris meae. Renes significant fortitudinem corporalem, qui dum bene vigent, corpus nostrum eorum ministerio vegetatur; cum fuerint saucii, imbecilla nimis fragilitate succumbit. Quapropter renes suos merito a Patre dicit esse possessos, qui coelestis iustitiae firmitate consistens, peccatum fragilis corporis ignoravit. De utero vero matris, de Synagogae finibus dicit, quia ipse per susceptam carnem a Synagoga generatus est, quando eum ritu Iudaeorum octavo die circumcisum esse cognovimus: susceptum se perhibens a deitate Patris, sive sua, quoniam utrumque unum est. Nam si hoc tantummodo de virginali utero velis advertere, non solum quando egressus, sed quando Spiritu sancto conceptus est, a Domino probatur assumptus, ut ex hoc Nestoriana destruatur iniquitas. Ex utero enim significat in utero, sicut Dominus ait Ieremiae: Priusquam te formarem in utero novi te, et in vulva sanctificavi te . Verum haec omnia a natura suscepta hominis in sancti Patris honore referuntur, sicut Evangelii textus ostendit, deliberationis eius fuisse Patrem praedicare, voluntatem eius implere, acceptum ab eo calicem bibere, et in nulla parte ab ipsius dispensationis gloria discrepare.