monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 138, 16
Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. Superioris sententiae causa redditur, quare nox sit illuminatio in deliciis eius; scilicet, quia tenebrae non obscurabuntur a te, sed potius illuminabuntur. Tenebras enim dicit mystica quaeque et profunda Scripturarum divinarum, iuxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam et tenebrosum sermonem ; sic et in alio psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris . Ergo istae tenebrae non obscurabuntur, sed potius illuminantur a Domino, quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Solet enim ad Patrem referre quod ipse facit, ut possit cooperatio sanctae Trinitatis intelligi. Sequitur, et nox sicut dies illuminabitur. Illa enim quae fuerant quasi nox sub mystica complexione tenebrosa, tanquam dies illuminata sunt, cum in adventu Domini Salvatoris prophetarum dicta patuerunt. Et bene utrumque coniunctum est, sicut tenebrae eius, ita et lumen eius, quia in utroque veritas fuit, sive cum obscura viderentur, sive cum illuminata patuerunt.