monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 138, 14
Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Hic mihi videtur argumentum illud esse dilemma, quod fit ex duabus propositionibus pluribusve, ex quibus quidquid electum fuerit, contrarium esse non dubium est, sicut et in Evangelio Christus Iudaeos calumniantes interrogat, dicens: Baptismum Ioannis unde erat, de coelo an ex hominibus ? Quidquid enim illi eligere voluissent, contra illos nihilominus erat futurum. Sic etiam de bonis rebus Apostolus facit: Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium propter vos . Et adiecit: Et quid eligam ignoro (Ibidem, 22). Sic et in isto loco de tribus rebus contrariis humanitas eius quid eligeret, ambigebat. Nunc ad exponenda verba veniamus, quoniam altitudine nimia sunt profunda. Ait enim per id quod homo est: Si ascendero in coelum, tu illic es, ubi erat scilicet ad Patris dexteram collocandus. Nam ut intelligas Dominum ubique esse praesentem, audi Ieremiam prophetam: Deus appropinquans ego sum, dicit Dominus, et non Deus a longinquo. Si absconderit se homo in absconso, ego non videbo illum, dicit Dominus? Nunquid non coelum et terram ego impleo, dicit Dominus ? Sequitur, si descendero in infernum, ades. Hoc quippe factum est lege humanitatis, ut crucifixo corpore ad rumpenda infernorum claustra descenderet, et laboranti humano generi Redemptor piissimus subveniret. Subiungit etiam, ades, quoniam triduana celeritate surrexit. Addidit tertiam partem, Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremo maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio; reddit enim causam quemadmodum Dei praesentiam non potuisset effugere. Pennas suas dicit divinae maiestatis efficacissimam celeritatem, quae sanctum corpus ad superna virtute Deitatis elevavit. Sed cum audis meas, gloriam propriae potestatis intellige. Has itaque pennas suas cum sumpserit ante lucem, id est tempore resurrectionis, et habitaverit in postremo maris, hoc est supra saeculi istius amplissimum finem, ibi manus paterna deducet eum. Et ut ostenderet cooperationem, sequitur, et tenebit me dextera tua. Dextera est siquidem Patris omnipotens Verbum, quod assumptam et unitam sibi humanitatem in aeterna saecula continebit. Et si minime convenire videtur, ut cum ipse sit dextera Patris, eius se dicat dextera Domini contineri: hoc potius dictum accipiendum est a parte membrorum; quae forma locutionis frequenter assumpta est. Illud tamen regulariter est tenendum, ut quod dubitat, humanitas; quod praesumit, Deitas esse videatur. Sequitur: