monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 16
Intendamus quali nos praedicatione populus sanctus imbuerit, quanto instinctu pietatis oraverit. Nam ut omnem contra inimicos zelum cordis excluderet, ipsos rogavit sibi fieri socios, quos habere videbatur adversos. Sequamur sententiam piam, amemus potius affligentes. Non debemus inimicos aestimare qui prosunt; nam si aequo animo perferantur, frequenter nobis talia conferunt, qualia dulcissimi amici praestare non possunt. Isti enim saepe nos a virtute blandiendo deducunt; illi vero in eadem affligendo constituunt. Quapropter ama patientiam, et plus invenis in inimico quod diligas.