monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 14
Domine, retribues pro me; Domine, misericordia tua in aeternum: opera manuum tuarum ne despicias. Perfecta nimis et qualem fundere monemur oratio est, causam suam Domino commendare, qui novit unicuique digna rependere. Sed ut hoc non iracunde dictum, quod deprecationi videtur esse contrarium, potuisses accipere, sequitur, misericordia tua in aeternum, quam facias et illis qui nos persequuntur immaniter; ut sicut nos pro tuo nomine videntur affligere, ita et illi confessionis munere cruciari debeant ad salutem. Recipiunt enim proficuam poenam, quando et ipsi propter vitam torquentur aeternam; totumque illis hic misericorditer tribuitur, quibus haec confessionis medicina praestatur. Sequitur, opera manuum tuarum ne despicias. Expressit voluntatem, quae superius videbatur esse suspensa. Rogat pius populus pro inimicis suis, quos sibi noverat aggregandos; qui licet suo vitio pravi videantur effecti, tamen eos divina opera esse non dubium est. Nam cum petit ut in eis suam operam respiciat, exorat ut miseratus indulgeat. Ipsius enim in nobis opera bona est, sed nostra facta omnino perversa sunt. Quapropter miseretur cum suam respicit creaturam; damnat autem cum nostras operas intuetur. Breviter ergo cauteque oratum est, quod et pietatem deprecantis ostenderet, et illos convertendos esse monstraret.