monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 13
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Cum dicit beatus populus tribulationes suas Domini virtute superandas, ostendit in hoc saeculo fideles eius multis cladibus premi, sciens aurum ignibus esse purgandum, praemium militi post labores maximos dari, ipsam quoque fidem praemisso certamine coronandam. Nam si ad tempus persecutorum suspendatur iniquitas, diabolicis tamen iugiter tentationibus subiacetur; eoque fit ut Christianus vir, dum patriam futuram desiderat, ad gaudia dilata suspiret. Vivificatur ergo populus, dum in talibus fuerit angustiis constitutus. Vivificabis enim, laetificabis debet intelligi, quod est contrarium tribulanti: quia revera ille vivus benedicitur, qui est aeterni gaudii hilaritate complendus. Sequitur, et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. De persecutoribus dicit, qui quamvis irati multa faciant populo fideli, sed longe maiora recipiunt, divina retribuente iustitia. Nam et hi conversi gravius quam contristaverant affliguntur, et incipiunt se iuste persequi, qui prius innocentibus parcere noluerunt: qui tamen se profitentur esse salvandos, quando inter poenas persecutorum superari nulla contrarietate potuerunt. Dextera vero virtus significatur ipse Dominus Christus, qui est Dei virtus et Dei sapientia .