monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 12
Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Superioris dicti cura secuta est. Dicit enim, cum sit Dominus excelsus, humilia respicit: ne quis subiectorum putaret non se ab excelso Domino respici, cum se cognosceret magna devotione prosterni. Non est enim similis humanae conditioni divina potentia. Hic despicitur humiliatus prostratus, quoniam spatio longo dividitur, Domino autem vicinior efficitur magnis nisibus inclinatus. Et ut hanc humilitatem in conspectu eius pretiosam esse sentires, sequitur, et alta a longe cognoscit. Alta superba significat, quae ideo a longe cognoscit, quoniam eius gratiae minime proximantur. Et ut terreret superbos, posuit, cognoscit, ne putarent dementes incognitum esse Deo quod malignis cogitationibus operantur. Quod argumentum dicitur ex contrario pulcherrima diversitate collectum. Proximantur enim illi humiles, et fiunt superbi omnino longinqui.