monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 11
Et cantent in canticis Domino, quoniam magna est gloria Domini. Cantica Domini sunt quae superius dixit, misericordia et veritas, sicut et alibi ait: Universae viae Domini misericordia et veritas . Ipsa ergo cantica reges praecipit cantare corporum suorum, qui pompas saeculi respuentes, ad misericordiam Domini toto se desiderio contulerunt. Subiungit, quoniam magna est gloria Domini. Gloria quippe Domini est, ut saeculum respuentes, eius laudes cantare non desinant, qui primi hominis invia deserentes, ad salutares se regulas transtulerunt.