monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 10
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quoniam audierunt omnia verba oris tui. Venit ad secundam partem, in qua deprecatur populus beatorum ut reges terrarum in humilitate Domino confiteantur, quoniam illi omnis superbia probatur exosa. Reges terrae sunt qui corporibus suis Divinitatis munere dominantur. Nam ille rex vere non dicitur, qui vitiis servire monstratur. Quod vero addidit, omnes, specialiter religiosos ac moderatos viros designat, quando multos reges gentium videmus aut vitiis feralibus subdi, aut prava religione maculari. Addidit, quoniam audierunt omnia verba oris tui. Dicit qui reges debeant Domino confiteri, scilicet qui verba eius audire meruerunt. Audire enim ad illos pertinet qui obedientes esse noscuntur: quoniam illos audiisse non dicimus, quos contumaces sacris iussionibus approbamus. Et considera quia se non videtur sine magno malo a devotione subducere, qui gloriam potuit eius praedicationis audire. Intelligant ergo Iudaei quanto reatu teneantur obnoxii, cuius verba non mente capere, sed tantum auribus audire maluerunt.