monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 9
In quacunque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in animam meam virtutem multam. Dies hic significatur lucida sinceraque petitio, quam non cupiditas nubilat, non avaritia ulla confundit; sed de illo Sole radiat, qui omnes caligines mortalitatis emendat . In talibus ergo petitionibus devotus se populus precatur audiri, quatenus virtute Domini completus, persecutorum evadere mereatur insidias. Nam si ad litteram velis accipere, nunquid nobis tempore noctis orandum non est, maxime cum tunc diabolicis fraudibus impetamur? Fideli autem Christiano semper est dies, cum splendidis ac claris supplicationibus contendit audiri. Sed cum dicit: Multiplicabis in animam meam virtutem multam, passurum se ostendit innumera, contra quae tam multiplicia postulavit auxilia.