monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 8
Super misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum. Templum sanctum est Domini beatae incarnationis adventus, quem etiam nunc quotidie adorat Ecclesia, dum corpus et sanguinem ipsius inter summi mysterii sacramenta veneratur. Sed adoratio illa perfecta est, quam confessio beata comitatur; dicit enim, Super misericordiam et veritatem Domino confitendum. Misericordia est, quod sine cuiusquam meritis ad liberandum nos venire dignatus est. Veritas, quia prophetarum suorum promissa complevit. Ista enim qui puro corde confitetur, revera templum eius adorasse cognoscitur. Addidit, quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum, ut ostenderetur hic populus et de universis mundi partibus esse collectus; cum superius singulariter fuerit locutus, nunc pluraliter posuit, super nos, quia sicut omnium sanctorum una vox est, ita et fidelis populi sunt verba multorum. Nam et inferius iterum redeunt ad numerum singularem, quod in declarando mysterio pluraliter positum debemus advertere. Magnificatum est enim super nos nomen Domini, cum nobis culturae ipsius virtus innotuit. Omnia enim saecula designat, cum et in sanctis Patribus nostris nomen eius magnificatum est; et maxime temporibus Christianis, quando frons nostra sacri chrismatis unctione signata est. Et intende quia duos versus simul posuimus pro contextione verborum, ut una complexio contineret quos unus sensus amplectitur.