monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 6
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam exaudisti omnia verba oris mei; et in conspectu angelorum psallam tibi. Quam valida atque plenissima sit ista confessio, totius cordis adunatione monstratur. Nam cum dicitur, in toto corde meo, nulla pars occupata in saeculi huius ambitione relinquitur, sed universum et solidum Creatoris tantum, ut dignum est, laudibus applicatur. Cor significat mentis arcanum, unde taciti clamamus ad Dominum, et preces nostrae multo efficacius audiuntur, quam si magnis clamoribus personemus. Sive enim vox aerem verberet, inde cantandum est; sive lingua taceat, inde clamandum est. Illud enim libenter audit Dominus, quod ad suam imaginem et similitudinem in nobis cognoscitur operatus. Sequitur, Quoniam exaudisti omnia verba oris mei. Ad ostendendam Domini pietatem Psalmistae usus est, prius sanctos viros auditos dicere, et eos postea divina praeconia personare. Quod etiam nunc fideli populo iudicat applicandum, sicut et in centesimo decimo septimo psalmo dictum est: Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me . Sed considera meritum orationis, ut omnia verba sua profiteatur audita; illa enim fuerunt vota iustorum, ut Christus Dominus adveniret, per quem eos constat augmentis ingentibus excrevisse. Merito ergo verba populi ipsius omnia probantur audita, per quem mundi redemptio cognoscitur impetrata. Addidit, et in conspectu angelorum psallam tibi. Hic psalmodiae virtus ostenditur, ut qui puro corde inter homines psallit, etiam sursum cum angelis canere videatur. Adiecit quoque, in conspectu angelorum, ut eam angeli non solum audire, verum etiam probentur intendere. Illud enim dicimus respici, quod potest serenis mentibus intueri. Sive illud tempus significat, quando populus beatorum post resurrectionem cum coelestibus creaturis laudes Domino sub communione cantabit.