monumenta.ch > Hieronymus > Actus, 2 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 137, 2
Quamvis superioribus titulis dixerimus David significare manu fortem atque desiderabilem, quod Domino Salvatori proprie convenire probatum est, tamen hic Christum evidentius indicavit, quando istud pronomen apposuit. Ipsi enim reverentius pronuntiandum est, quasi Altissimo, quasi Omnipotenti, quasi coelesti Regi. Et tunc David iste iungendus est, quod vocabulum non ex deitate sumitur, sed per assumptae carnis originem venire monstratur. Ipse tamen Verbum incarnatum, unus est Dominus Christus, ad quem psalmi istius refertur universa confessio.