monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 19
Completa est lamentantium psalmorum pia nimis et laudanda devotio. Supra enim in septuagesimo tertio et in septuagesimo octavo psalmis futura legitur Ierusalem deplorata captivitas; hic autem tertius eiusdem rei psalmus est, ut sacratissimo numero Trinitatis pietas devotissimae compunctionis possit offerri. Est quidem magnum charitatis genus, quod proximis iubet Dominus exhibere, si tamen in eo modo mensuraque plangatur, ut nec resurrectionis spes adimi possit, nec iniuste fecisse aliquid Dominum suspicemur. Nam etsi affectuoso dolore succendimur, modestiae tamen terminum excedere non debemus. Humile quippe ac mansuetum decet esse, quod studio pietatis offertur. Nam cuius temperamenti sint iustae lacrymae, testatur Dominus Christus, qui considerata fragilitate humani generis, quamvis esset suscitaturus Lazarum, flevit; ut bonus Magister et pietatem doceret, et veritatem assumptae humanitatis ostenderet .