monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 17
Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram. Adhuc ad ipsam loquitur carnem, beatum esse commemorans qui filios eius, id est vitia nocentia tenet, quia illa iam tenere provectus est. Nam quando aliquid tenemus, hoc in potestate nostra redigimus, et desinit fieri liberum, quod nobis coeperit esse captivum. Addidit, et allidet ad petram, ut non moretur tenens, ne voluptas blanda subripiat. Allidet, ait, ad petram, in Dominum utique Salvatorem, de quo scriptum est: Petra autem erat Christus ; ut statim confracta dispereant, quae nos teterrimis motibus instigabant. Bene autem discutiendum est quod dixit, parvulos tuos; carnis scilicet errores, qui misera matre nascuntur. Hi dum parvuli fuerint, facilius tenentur, atque in petram illam coelestem efficaciter eliduntur; nam si iam coeperint adulti esse, et robustissima aetate iuvenescere, gravior pugna cum eis nascitur, nec facile a nostra infirmitate superantur. Quam rem nos et centesimus psalmus monuisse declaratur, ubi dictum est: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. c, 8). Sed quamvis psalmus iste animos nostros pia lamentatione permulserit, et in prima parte captivitatem quoque nostram mystica expositione narraverit, in praesenti tamen versu saevissimi atque occultissimi vitii secreta vulgavit, ut et pestem proderet, et remedia non taceret. Mittitur enim in mentem nostram, diabolo instigante, quod nolumus; recipimus quod nostra aestimatione damnamus, et tyrannide quadam peccati a nostra reddimur exsecratione sine dubitatione captivi. Sed istae cogitationes, dum sunt parvulae, percutiantur in petram, comminuantur (sicut dictum est) in lapidem angularem, ubi omne malum cito dissolvitur, si in ipso fortiter allidatur.