monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 16
Filia Babylonis misera: beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Filia Babylonis bene caro nostra dicitur, quia confusionem nobis probatur ingerere peccatorum. Huic additum est proprium epitheton, ut misera diceretur. Quid enim miserius, quam ut res fragilis tantis ausibus insolescat, et per concupiscentias illicitas sauciet animas vulnere peccatorum? sicut dicit Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum . Sed postquam de Babyloniae filia dixit, iustissimam compensationem ei asserit esse reddendam; ut sicut nos luxuria concitat ad vitia, ita repressam ieiuniis atque tribulationibus subditam faciamus esse virtutibus. Reddimus enim illi dignam retributionem, ut coacta faciat quod in deliciis implere dissimulat. Tales enim retributiones carni reddere beatorum est, ut quae traxit ad culpam, adiutorio Domini perducatur ad gloriam.