monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 15
Qui dicunt: Exinanite, exinanite, quousque ad fundamentum in ea. Venit ad secundam sectionem populus Hebraeorum: ubi conversus ad Dominum deprecatur ne inultos discedere patiatur, qui Ecclesiam Dei saevissima increpatione dilacerant. Edom, alii sanguineum, alii terrenum interpretandum esse putaverunt; quod tamen utrumque ad carnalia vitia referri posse non dubium est. Isti sunt ergo filii Edom qui Christianum populum sunt gravissime persecuti, nec aliqua satisfactione conversi sunt. Hos in illa sequestratione bonorum deprecatur in memoriam redire, ut eos debita possit poena suscipere. Hoc enim dicitur (sicut saepe memoratum est) prophetiae affectu, non maledicendi voto. In illis enim pietas nostra non quaeritur, qui Domini aestimatione damnandi sunt. Addidit, Qui dicunt: Exinanite, exinanite, quousque ad fundamentum in ea. In his sermonibus addendum est, perveniamus, ut nobis integra possit constare sententia. Quae figura apud magistros saecularium litterarum dicitur ellipsis, id est defectus, quando verba ex industria suspendimus, ut praetermissa desiderabilius exquirantur. Verba sunt ergo ista filiorum Edom persequentium populum Christianum, a similitudine tracta cisternae, unde si aqua sedule tollitur, usque ad fundamentum eius sine dubio pervenitur. Sed quid illis proderat saeculi istius lucem adimere talibus, quando magis in ipso fundamento aeternam vitam possidere videbantur occisi? Fundamentum siquidem fidelium Christus est Dominus, qui non potest iustis eripi, quamvis cuncta eis huius saeculi probentur auferri. Sic dum persecutores catholicam religionem exhaurire cupiunt, felicissimas atque copiosas coronas martyribus contulerunt.