monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 13
Si non praeposuero Ierusalem in principio laetitiae meae. Proponitur poenalis secunda conditio, ut in Domini laudibus obmutescat, si oblitus fuerit Ierusalem, quod magnum habent praemium Christiani. Quid enim probatur esse deterius quam illud non posse loqui, unde consuevit medicina praestari? Psalmodia est enim consolatio flentium, cura dolentium, sanitas aegrotorum. Hoc animae remedium, hoc miseriarum omnium cognoscitur esse suffugium. Nam qui tali munere privatur, ab omni beneficio consolationis excluditur. Sequitur, si non praeposuero Ierusalem in principio laetitiae meae. Sunt quidem principia mundanae laetitiae, ut avaro aurum invenire, luxurioso pulchram feminam, superbo iactantiam. Sed absit ut haec principia laetitiae prophetali conveniant sanctitati; quinimo dicamus quae honesta sunt, sed tamen Ecclesiae sanctae non debeant ullatenus anteferri. Gravibus viris et summa se honestate tractantibus, principium laetitiae est filius natus, sicut Zachariae de Ioanne contigit, qui ei angelica voce promissus est . Est etiam de filio, qui post tempora longa reversus est, quod idem in Evangelio per parabolam dictum legitur, quando laetissimus pater vitulum saginatum in eius convivatione mactavit . Vel post infirmitatem sanitas corporis restituta, ut Ezechiae regi contigit, cui post aegritudinem validissimam quindecim annorum quoque spatia legimus attributa. Verborum quoque ipsorum dicta pensanda sunt. Nam principium laetitiae semper validum, semper amplissimum est, quando in ipsis initiis voluntas accenditur gaudiorum, dum calore animi in laetitiam rapimur, quam vix provenire credebamus. Omnia siquidem subita violenta sunt, et quod diuturnum in hoc saeculo fuerit, intepescit. Quapropter ad exaggerandum fidei calorem, principio laetitiae illam dicit praeponi, quam decet supra omnia plus amari. Hic tamen versus et superior potest etiam illis convenire, quos supra diximus esse captivos.