monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 136, 11
Si oblitus fuero tui, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Pollicetur se propheta Ecclesiam Dei nunquam penitus oblivisci, conditionem sibi gravissimam ponens, quia necesse est ita fieri, si Ierusalem contigerit non amari. Dextera quippe bonorum est Christus Dominus, sicut in quintodecimo psalmo dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear . Astringit se itaque propheta duris quidem vinculis, sed nequaquam novis, ut ipse a Domini Salvatoris memoria decidat, si Ierusalem ab eius mente discesserit. Ipsa est mater fidelium, patria felicium, regio beatorum, quam qui hic obliviscitur, ibi in regno Domini minime collocatur.